- CAUSIA
- CAUSIAcommunis Macedonum pileus, apud Pollucem, l. 10. c. 36. ficut crobylus Atheniensium, petasus Thessalorum, tiara Persarum; atque sicut hic duplex, popularis et regius, ita Causia quoque fuit. Et quidem de Causia communi accipiendus Strabo, l. 15. cum ait, rifisse calanum, conspectô Onesicrità, Alexandri ad Gymnosophistas Legatà, quod causiam ferret: quod ipsum esse, quod Demosthenes, Orat.παραπρεσβ. vocavit πιλίδιον, notavit Hadr. Iunius, Animadvers. l. 2. c. 6. De Causia Regibus peculiari, cui diadema apponebatur, agit Plut. in Demetrio et Athenaeus, l. 12. sed et potentionres Macedones aliquod causiaegenus gestavise, supra communem sortem illastre, ostendit Plut. Eumene. Non muhum autem Causia, tiara et crobylus, dissimilia fuêre, ut ostendit Anselm. Solerrus de Pileo, sectione 8. Vide quoque Car. Paschalium, Coronar. l. 10. c. 3. ubi non solum Causiae Regiae diadema imponi consuevisse, sed et illam ipsam notâ aliquâ insigni a reliquis fuisse distinctam, ex Plut. l. cit. qui καυςίαις διμίτρος, causiis duplici filô seu vinculô, redimitum fuisse ibi memorat, addit. Quod itaque diadema haec Causia ferret, διαδηματοφόρος dicta Graecis est: cuiusmodi Causiam Antonius dedisse Ptolemaeo, ut Regi Phoeniciae, Syriae et Ciliciae, legitur apud eundem in Antonino. Nec omittendus locus Suidae qui Causiam vocat Macedonum εὔκολον ὅπλον, καὶ ςκέπας εν νιφετῷ καὶ κόρυν εν πολέμῳ, familiare genus armorum, ac tegmen in imbre nivali et galeam in bello. Abusive vox sumitur, cum quemliber barbaricum pilcum signisicat, apud eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.